quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus
daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis
reus
egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco
cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores
civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum
nec terram scidit vomere
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam
arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices
vitulae
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus
Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad
verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est
iudicetur
et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque
manus suas super vitulam quae in valle percussa est
et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec
oculi viderunt
propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et
non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et
auferetur ab eis reatus sanguinis
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est
cum feceris quod praecepit Dominus
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et
tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque
duxeris
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et
adamaveris eam voluerisque habere uxorem
introduces in domum tuam quae radet caesariem et
circumcidet ungues
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua
flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad
eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam
liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam
quia humiliasti eam
si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram
odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae
primogenitus
volueritque substantiam inter filios suos dividere non
poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio
odiosae
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de
his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium
liberorum eius et huic debentur primogenita
si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non
audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit
adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et
ad portam iudicii
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax
est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et
luxuriae atque conviviis
lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut
auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens
pertimescat
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et
adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die
sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et
nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus
dederit tibi in possessionem